Filtrer par genre
- 1 - START PRAYING
Salve Regína, mater misericórdiæ; vita, dulcédo, et spes nostra, salve. Ad te Clamámus éxsules fílii Evæ; Ad te suspirámus, geméntes et flentes in hac lacrimárum valle. Eia ergo, Advocáta nostra, Illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte: Et Iesum, benedíctum fructum ventris tui, Nobis post hoc exsílium osténde. O clemens, o pia, o dulcis Virgo María.
℣. Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix.
℟. Ut digni efficiamur promissiónibus Christi.
Déus, cúius Unigénitus per vítam, mortem, et resurrectiónem súam nóbis salútis ætérnæ præmia comparávit: concéde, quæsumus: ut hæc mystéria sacratíssimo beátæ Maríæ Vírginis Rosário recoléntes, et imitémur quod cóntinent, et quod promíttunt, assequámur. Per eúndem Chrístum Dóminum nóstrum. Amen
MEMORARE, o piissime Sponse Virginis Mariae, o dulcis Protector mi, sancte Ioseph, non esse auditum a saeculo, quemquem ad tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia, esse derelictum. Ego tali animatus confidentia ad te venio, tibique fervide me commendo. Noli, quaeso, o Pater putative Redemptoris, verba mea despicere, sed audi propitius. Amen.
Sáncte Míchael Archángele, defénde nos in proélio, cóntra nequítiam et insídias diáboli ésto
præsídium. Ímperet ílli Déus, súpplices deprecámur: tuque, prínceps milítiæ cæléstis, Sátanam aliósque spíritus malígnos, qui ad perditiónem animárum pervagántur in múndo, divína virtúte, in inférnum detrúde. Ámen.
℣. Pater Noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum. Advéniat regnum tuum. Fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
℟. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie, et dimitte nobis débita nostra sicut et nos dimittimus debitóribus nostris. Et ne nos indúcas in tentatiónem, sed libera nos a malo. Amen.
℣. Áve María, grátia pléna, Dóminus técum. Benedícta tū in muliéribus, et benedíctus frúctus véntris túi, Jésus.
℟. Sáncta María, Máter Déi, óra pro nóbis peccatóribus, nunc et in hóra mórtis nóstrae.
Ámen.
℣. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
O DOMINA mea, sancta Maria, in tuam benedictam fidem, ac singularem custodiam, et in sinum misericordiӕ tuӕ, hodie et quotidie, et in hora exitus mei, animam meam et corpus meum tibi commendo ; omnem spem et consolationem meam omnes angustias et miserias meas, vitam et finem vitae meӕ tibi committo ; ut per tuam sanctissimam intercessionem, et per tua merita, omnia mea dirigantur et disponantur opera, secundum tuam tuique Filii voluntatem. Amen.
In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
Jesu, Maria, et Joseph, gratias vobis ago, quia orationes meas audistis, et secundum voluntatem divinam respondistis.
Tue, 01 Oct 2024 - 01min
Podcasts similaires à EX GAY
El Partidazo de COPE COPE
Herrera en COPE COPE
La Linterna COPE
Es la Mañana de Federico esRadio
La noche de Cuesta esRadio
Hondelatte Raconte Europe 1
Au Coeur du Crime Europe1
Affaires sensibles France Inter
LEGEND Guillaume Pley
El colegio invisible OndaCero
La Rosa de los Vientos OndaCero
Les grands dossiers de l'Histoire par Franck Ferrand Radio Classique
Espacio en blanco Radio Nacional
Enquêtes criminelles RTL
Entrez dans l'Histoire RTL
Le grand récit RTL
Les Grosses Têtes RTL
Les histoires incroyables de Pierre Bellemare RTL
L'Heure Du Crime RTL
El Larguero SER Podcast
SER Historia SER Podcast
Todo Concostrina SER Podcast
Un Libro Una Hora SER Podcast
HISTORIAS DE LA HISTORIA VIVA RADIO
